- LAUSANNA, al. LAUSONA et LAUSONIUM Gall. LAUSANNE
- LAUSANNA, al. LAUSONA, et LAUSONIUM Gall. LAUSANNEurbs est insignis Helvetiae, regionis Vaudi caput, ad lacum Lemannum, qui Lausannensis hinc quoque dicitur, semihorâ inde distans. Nomen habe, Stumpfio teste, a duobus rivulis Losa et Anna. illam perluentibus. Sed hanc originem ineptam esse docet Ioh. Bapt. Plantin. Helvet. Antiq. et Nov. olimque lacui propior fuisse videtur, ex multis murorum ruderibus, lapidibus sepulchralibus, et urnis in agro Vidiano repertis, nec non variis vett. Impp. numismatibus, aliisque monumentis, inter quae memoratu dignissima est parva bovis cum Sacerdore effigies, haud pridem ibi reperta, quam insigni commentario illustravit Depetra Pastor Lausannensis, apud modo dictum Plantin. Fundatam illam ab Arpentino, Herculis centurione, sub Arpentinae nomine, A. M. 2790. quod immuratum dein, urbe super montem translatâ, citca A. C. 593. ex vett. Chronicis refert Merc. Ex Arpentinae ruina Lausannam aedisicâsse Valer. Aurelian. habent Vaudi Chronica, de quo vide auctorem retro laudatum. Guillimannus ex 12. oppidis Caesaris tempore incensis fuisse, idemque esse, quod apud Ptol. Diasanium pro Lausanium corrupte legitur, censet. Ponitur in Aethici Itin, inter Coloniam Equestrem et urbam, quo tempore vicus forre aut arx celebris fuit ipsaque plateam s. vicum Equestrem habet, privilegiis ornatum, in quo Romanorum Reges certis cerimoniis excipere, priscus mos fuit. Sedes urbs olim Episcopatûs, ei forte incrementa debuit. Primus Lausannae Ep. Marius fuisse legitur, quem regnante apud Austrasios Childeberto, Aventico huc transtulisse sedem, refert Hadr. Valse. quambene, vide Stumpf. l. 8. c. 23. de regione Vaudi. Ex eius successoribus Arricus interfuit. Conc. Cabillonensi iussu Chlodovei iun. habito, A. C. 650. Burchardus, novum opp. Aventicum, condidit, A. C. 1076. Amedeus urbem ab Amedeo Com. Genevensi obsellam, fortiter defendit, circa A. C. 1141. etc. Primas tenuit, post Metropolim Vesontionem primo, mox Basilea Lausannae praelata est, Belicâ tertiâ remanente. Advocatos ab Imp. Episcopatûs Zeringios Duces, Kyburgios com. et Sabaudos Principes, diversis temporibus accepit, congressu Greg. X. et Rudolphi I. Imp. A. C. 1273. clara. Bello Burgundico, cum Sabaudiae Princeps Car. Duci adhaereret, Helvetii irruptione in reg. Vaudi s. Valdensem, factâ, Lausannam occupârunt, mox tamen ab hostibus receptam. Iterum A. C. 1476. post proelium Moratense ab Helvetiis capta et direpta est: a quo tempore licet cum tota regione pace initâ reddita esset A. C. 1477. Domino priori, nihilominus cives amicitiam cum Bernatibus imprimis coluêre: donec A. C. 1536. in illorum potestatem, cum tota ditione urbs pervenit. Mittunt hi eo Praefectum, qui eadem iura, quae Ep. olim, exercet, salvis urbi privilegiis suis et immunitatibus; Iidem insignem hîc Academiam instituêrunt, doctissimorum Virorum genitricem: Episcopali sede, postquam et huic urbi Euangelium affulsit, Friburgum a Latinis translatâ. Insignia hîc templa, Cathedrale inprimis, etc. Vide Auctores retro memoratos, et infra in voce Lausonium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.